Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 672

Wolfbold vertauscht an Abt Bernhard die Hörige Liuba gegen die Hörige Wolfkund.
Datierung: 889 09 28
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Notum sit cunctis praesentibus atque futuris, quod ego Wolfbold quoddam concambium cum serenissimo abbate Bernhardo commisi Tradidi enim illi ancillam, quae vocatur Liuba ego e contrario ab illo recipiens de familia monasterii aliam ancillam, quae dicitur Wolfkund, in proprietatem aeternam. Facta sunt haec in eodem monasterio, ubi suprascriptus venerabilis Bemhardus abbatis iura dispensat, in die dominico, sub III kal. octobris praesentibus his, quorum hic nomina subnotantur Signum ipsius Wolfboldi et advocati Witonis. Signa aliorum testium ibidem praesentium. Pato. † Uodalbret. † Hungoz. † Adalbret. † Muninch. † Reginger. † Thiotpret. † Ruadpret. † Puoto. † Cundram. † Immo. † Reginbold. † Cozpret. † Thiothart. Ego Walthram indignus monachus scripsi et subscripsi notavique diem, annum III Arnolfi regis, comitem Adalbertum.