Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 673

Bestimmung über Besitz und Verwaltung der Kirche Löffingen.
Datierung: 889
Ausstellungsort: Dürrheim

Notum sit tam praesentibus, quam futuris, quod anno secundo domni Arnolfi regis factum est placitum in pago, qui dicitur Para, in villa nuncupata Durroheim, coram Burghardo comite, filio Adalberti illustris, de ecclesia in Leffingon, qui essent a progenitoribus suis in rebus eiusdem ecclesiae possidendis aut ordinandis potentissimi. Et sacramento in sanctorum reliquiis praemisso, sicut et nuper factum est in diebus Karoli imperatoris secundi, testificatisunt primores populi, Ruodpret videlicet et Nandker, Ratpret, Cozbret, Zuppo, Walah, Theotpret, Richkis, Walthere, Engeibret, Cundbret, Reginhart, Ruodhoh, Kerbret, Richpret, Waldhere, Uodalhart, Liuppo, Roholf, Theoterich, Polio, Ruodhart, Adalrich, Engelbreht, Walthere, Irimbreht. Testimonium ergo hi omnes iuxta sacramentum suum perhibuerunt, quod solummodo parentes subtus scriptorum hominum et hi ipsi potestatem haberent ordinandi ecclesiam in Leffingon absque ullius inferioris aut suppositae personae contradictione: Erchanbret, Emrit, Hunolt, Liutpret, Cozbret. Et his ita patratis, cum adhuc quidam de illis, qui se in illa ecclesia heredes ac dispositores haberi voluerunt, alii garriendo, alii musitando contradicerent, optimates eiusdem concilii apprehensis spatis suis devotaverunt, se haec ita affirmaturos esse coram regibus et cunctis principibus usque ad sanguinis effusionem