Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 671

Abt Bernhard verleiht an Werimbreth den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Utwil gegen Zins.
Datierung: 889 08 28
Ausstellungsort: Romanshorn

Christi igitur favente clementia Bernhardus abba sancti Galli. Convenit itaque nos una cum consensu fratrum ut res, quas nobis tradidit Werimbreth in Uttenwilare marcho, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus ea tamen conditione, ut ille eandem proprietatem ad se recipiens, quamdiu vixerit, annis singulis sub censu unius denarii ipsam possideat, similiter et uxor sua Rihsind, si illum supervixerit, eandem proprietatem tempus vitae suae sub eodem censu possideat; si autem legitimi heredes illis procreati fuerint et Deo dispensaute eos supervixerint, sub censu vel pretio unius denarii praedictas res habeant, illis redemptione omnino denegata Actum in loco, qui dicitur Rumaneshorn, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Bernhardi abbatis. † Alberich decanus. † Otwinus edituus. † Irminfrid camerarius. † Sigibold cellararius. † Erchinker portarius. † Engilpret praepositus. Signum et aliorum. sig. Werimpret et advocati eius Witonis, qui hanc precariam fieri rogaverunt. † Liutfrid. † Uodalpret. † Wito. † Meginpret. † Cozpret. † Puoto. † Wolfhart. † Alterich. Ego itaque Lantpret ad vicem Cundharti scripsi et subscripsi Notavi diem V fer. kal. sept annum II Arnolfi, Adalbertum comitem.