Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 670

König Arnolf schenkt an Alberic Besitz zu Utwü , (Kurzen-)Rickenbach, Kesswil und Altnau.
Datierung: 889 06 20
Ausstellungsort: Forchheim

In nomine sanctae et individuae trinitatis Arnolfus divina favente clementia rex. Noverint omnes fideles nostri, praesentes atque futuri, qualiter nos Alberico, Adalperti fidelis nostri vassallo, in pago Turgouve, incomitatu Adalperti, in villisUttewilare et Rihchinbahc nominatis hobas sex et Chezzinwilare atqne Altenouva, cum duodecim mancipiis et omnibus rebus ad easdem hobas iuste et legaliter pertinentibus per interventum Ottonis dilecti comitis nostri in perhennem donavimus proprietatem curtilibus, aedifieiis, terris, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus omnibusque appendiciis et adiacentibus finibus illuc respicientibus. iussimus quoque inde hoc praesens largitionis nostrae praeceptum fieri, per quod volumus firmiterque iubemus, ut memoratus Alberichus in omnibus, quae ei in proprium donavimus, securam habeat potestatem habendi, donandi, vendendi, commutandi seu quicquid ex his facere voluerit. Et ut haec donationis nostrae auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat stabilitatem manu propria eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. Signum domni Arnolfi M invictissimi regis. Ernustus notarius ad vicem Theotmari archicappellani recognovi et subscripsi. Data XII kal. iul., anno incarnationis Domini DCCCLXXXVIIII, indictioneVII, anno regni Arnolfi regis II. Actum in Forahheim in Dei nomine feliciter. Amen.