Chunipret überträgt seinen Besitz zu Hohenperc an Sanct Gallen.
Datierung: 889 05 19
Ausstellungsort: Büren (Ober-, Nieder-)
Ego itaque in Dei nomine Chunipret cogitans pro remedio anime mee parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli quicquid visus sum habere in loco, qui vocatur Hohenperc, in agris et in pratis, in pascuis et in silvis, in aquis et in aquarumne decursibus, mobilibus et inmobilis et quicquid dici vel nominari potest; ea videlicet racione, ut ego ipse Chunipret easdem res ad me recipiens censumque exinde annis singulis ad praedictum monasterium persolvam, id est unum denarium in lumine. Et si ego adhuc vivens in corpore easdem res redimere cupiero, potestatem habeam cum IIII denariis redimere. Si autem ego, ut praedixi, non redimero, tunc filii mei et uxor mea potestatem habeant redimere cum IIII denariis. Si autem nec illi non redimerint, tunc praedicte res ex integro sine ullius contradiccione ad praedictum redeant monasterium in evum ad possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ulius heredum aut coeredum meorum hanc cartulam tradicionis irrumpere conaverit irrita sit eius machinacio et ad erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat Actum in loco, qui dicitur Pura puplice, praesentibus istis, quorum hic signa notantur Signum Chuniperti, qui hanc tradicionis cartam fieri rogavit. sig. Engilperti praepositi et vocati eius Witonis. sig. Cozzolt. Ruodpret. item Ruodpret. Lantfrid. Pato. Adalpret. Eichili. Waldpret. Reginpold. Waito. Cozpret. Sicker. Ego itaque Salacho scripsi et subscripsi Notavi diem XIIII kal. iun annum II Aranolfi regis et Adalpertum comitem.