Abt Bernhard vertauscht an Paldmunt eine Hofstatt zu Bermatingen gegen das Dreifache an Ackerland.
Datierung: 889 04 24
Ausstellungsort: Bermatingen
Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod quidam homo nomine Paldmunt quoddam concambium fecit cum Bernhardo abbate monasterii sancti Galli. Dedit enim Pernhardus abba cum manu advocati sui Fridharii praefato homini unius curtis locum in loco, qui dicitur Peremotinga et econtra ab illo accepit triplum de terra arativa in eodem loco; ea videlicet ratione, ut uterque eorum quod concambiavit absque ullius contradictione iure legitimo possideat, et nullius hominis machinatio hoc concambium violare praesumat Actum in praefato loco, praesentibus bis, quorum hic nomina continentur Signum Bernhardi abbatis et advocati eius Fridharii. sig. Paldmunti, qui hoc concambium fieri rogavit. sig. Hadewich. † Mano. Werinbold. Lantfrid. Degenbold. Thiotpret. Witpret. Atto. Kerhart. Wolfhart. Plien. Egino. Hartwich. Paterich. Fridebret. Wolfhart. Ego itaque Walthere indignus monachus atque diaconus ad vicem Syonis scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, VIII kal. maias, annum II Arnolfi regis, comitem vero Uadelrichum