König Arnolf bewilligt seinem Kaplan Otolf den von Kaiser Karl auf Lebenszeit erworbenen Besitz der Kirche zu Dusslingen.
Datierung: 888 08 25
Ausstellungsort: Gernsheim
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Arnolfus divina favente gratia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter Aspertus cancellarius noster adiit nostram clementiam, deprecans cuidam cappellano nostro, nomine Otolfo, quandam particulam nostrae hereditatis ei anobis prestari. Nos igitur suis peticionibus satisfacientes ob remunerationem et remedium animae nostrae concessimus ei sine ulla interdictione in proprietatem quicquid antea a Karolo imperatore sibi usque in finem vitae suae habendum adquisierat, hoc est in pago Hattinhunta et Sulihgeuva, in comitatibus Perengarii et Eparhardi, villa, quae dicitur Tuzzilinga, aecclesiam cum curte et domo et quicquid ad eandem ecclesiam legitime pertinere dinoscitur, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, viis et inviis, decimis cum unoquoque censu et omnibus man- cipiis ad praefatam aeclesiam pertinentibus. Et iussimus ei hoc inde fieri nostrae auctoritatis praeceptum, per quod decernimus atque iubemus, ut nullo inquietante inde liberam habeat potestatem tenendi, tradendi, vendendi, commutandi vei quicquid sibi ex de hisdem rebus libuerit faciendum. Et ut hoc verius credatur, firmius observetur, manu nostra subter notavimus, insuper etiam anulo nostro iussimus insigniri. Signum domni Arnolfi M piissimi regis. Aspertus cancellarius ad vicem Thiotmari archicappellani recognovi et subscripsi. Data VIII kal. sept, anno incarnationis Domini DCCCLXXXVIII, indiccione VI, anno I regni Arnolfi piissimi regis. Actum Gerenesheim in Dei nomine feliciter. Amen.