Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 665

Kozpret schenkt eine Hufe zu (Ober-)Eggingen an Sanct Gallen.
Datierung: 888 02 28
Ausstellungsort: Singen

Ego itaque Kozpret divinae credulus voci, qua dicitur: Date et dabitur vobis, pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Bernhardus praeesse dinoscitur, unam hobam proprii iuris mei in loco, qui dicitur Eginga, cum domo et caeteris aedificiis atque cum omnibus ad eandem hobam pertinentibus ea scilicet ratione, ut ex hac die et deinceps a rectoribus ipsius monasterii hereditario iure possideatur in perpetuum Si quis autem, quod fieri non credo, aut ego aut ullus heredum meorum hanc cartam traditionis corrumpere temptaverit auri uncias III et argenti pondera quinque coactus in publico persolvat et nihilominus haec carta firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum in Sigingun publice, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Kozperti, qui hanc cartam traditionis patravit. sig. Kozhelm. † Reginfrid. † Otram. † Kerbret. † Immo. † Hagestolt. † Theganbold. † Werimbold. † Thioterich. † Linco. † Hartpold. † Walto. † Hartpold. Ego itaque Ratpret indignus levita ad vicem Erchangeri portarii rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem quintam feriam, III kal. martias annum Arnulfi regis primum, Adalbertum comitem.