Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 660

Engilger schenkt an Abt Bernhard seinen Besitz zu Helfenswil und erhält dagegen 20 Jucharte zu Perevalla gegen Zins.
Datierung: 887 05 27
Ausstellungsort: Gossau

Omne quicquid inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit definitum necesse est propter futura iurgia devitanda conscriptionis vinculo conligare Quapropter sciat industria tam presentium, quam futurorum, quomodo mihi Engilgero complacuit quoddam concambium facere cum Bernhardo abbate et advocato eius Witone, quod ita et feci Dedi igitur supradicto abbati et advocato eius quicquid visus sum possidere in Helfolteswilare et ipse econtra dedit mihi cum manu advocati sui XX iugera in loco, qui dicitur Perevalla; ea igitur ratione, ut ego easdem res ad me recipiens tempus vitae meae in censum I denarii possideam Post obitum vero meum filii mei Richram, Adalram, Sigilo et eorum legitima cuncta procreatio ab eis genita sub eodem censu possideant. Si vero legitima eorum posteritas defecerit, tunc prefatae res redeant ad predictum monasterium in saeculum possidendae. Actum in Cozzesouva publice, presentibus his, quorum hic signa continentur Signum Engilgeri, qui hanc conscriptionem fieri rogavit. † Wito. Wetti. † Wolfker. † Engilbold. † Adalram. † Thiotpret. † Regilbold. † Ruothho. † Puoto. † Wolfhart. † Wilhere. † Lanthere. † Wolfram. † Ellinbold. Ego itaque Suzzo indignus diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VI kal. iun annum Karoli imperatoris augusti VI, Adalpertum comitem.