Sigihart überträgt seinen Besitz zu Ahurnwang an Sanct Gallen.
Datierung: 887 05 27
Ausstellungsort: Gossau
In Dei nomine Ego Sigihart cogitans pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis Bernhardus abba preesse dinoscitur, quicquid hodierna die visus sum habere in Ahurnwang tam domibus, quam caeteris aedificiis, agris, pratis, campis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis et quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro tradita esse volo ad predictum monasterium; ea videlicet ratione, ut ego easdem res ad me recipiens tempus vitae meae sub censu II denariorum possideam. Similiter et legitima procreatio mea faciat. Si autem legitimi heredes non provenerint, tunc prefatae res redeant ad predictum monasterium sine ullius contradictione perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ulla alia opposita persona contra hanc cartam venire temptaverit, irrita sit eius machinatio et ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Cozzesouva publice, presentibus his, quorum hic signacula continentur Signum Sigiharti, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Wito. † Wetti. † Wolfker. † Engilbold. † Adalram. † Thiotpret. † Reginbold. † Ruodho. † Puoto. † Wolfhart. † Willehere. † Lanthere. † Wolfram. † Ellinbold. Ego itaque Suzzo indignus diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VI kal. iun annum Karoli imperatoris VI, Adalbertum comitem.