Kaiser Karl bestätigt dem Kloster Sanct Gallen die Immunität.
Datierung: 887 05 30
Ausstellungsort: Kirchen
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si loca divino cultu mancipata nostrae auctoritatis potentia tuerimus et eis ali- quod nostrae largitatis emolumentum praebuerimus, id nobis ad aeternam remunerationem plurimum prodesse confidimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, sollertia, qualiter quaedam decreta et statuta antecessorum nostrorum, videlicet avi nostri Hludowici imperatoris ac serenissimi patris nostri Hludowici regis, nostris obtutibus delate sunt, in quibus ex ipsorum iustissima concessione et ex consensu fidelium suorum continebatur de inmunitate et de coacto iuramento monasterii sancti Galli, ubi modo Bernhardus abba praeest; quae nos benigne suscipientes cum consensu omnium fidelium nostrorum firmamus et nunc firmissime statuimus, ut sicut monasterium Augiae et caetera loca ad fiscum nostrum pertinentia coatum iuramentum et inmunitatem habent, ita quoque praefatum monasterium sancti Galli et res, quae modo ad ipsum pertinent et quae deinceps ad ipsum locum a fidelibus tradentur, coactum iuramentum et inmunitatem habent,talique lege sub nostra firmissime tuitionis inmunitate omni tempore contineantur, ut nullus iudex vel dux hominibus vel rebus ipsius monasterii ullam molestiam inferre praesumat, et ubicumque necesse sit res eiusdem loci cum coacto iuramento firmiter inquirantur. Et ut haec nostrae tuitionis concessio apud posteros inviolabilem optineat vigorem, manu propria firmavimus et bullae nostrae inpraessione assignari iussimus. Signum domni Arnolfi M piissimi regis. Signum M domni Karoli serenissimi imperatoris augusti. Inquirinus notarius ad vicem Liutwardi archicancellarii recognovit et subscripsit. Data III kal. iun., anno incarnationis Domini DCCCLXXXVII, indictione V, anno vero regni domni Karoli VIIII, imperii autem VII. Actum Chiriheim curtam regiam in Dei nomine feliciter. Amen.