Aba vertauscht an Abt Pernhard einen Zehnten zu Leimiswil gegen vier Hufen zu Rumendingen und eine fünfte zu Oesch.
Datierung: 886 04 14
Ausstellungsort: Madiswil
Quicquid inter homines commoditatis vel utilitatis causa commutari solet, propter futura iurgia precavenda necesse est vinculo conscriptionis alligare Quapropter notum sit omnibus, presentibus scilicet et futuris, quod ego Aba cum manu filii mei Adalgozzi et advocati mei Meginhardi quandam commutationem feci de monasterio sancti Galli cum Pernhardo abbate et advocato eius Wallod nomine et preposito Waningo Ego itaque Aba cum manu filii mei Adalgozzi et advocati mei Meginhardi in pago Arageuve decimam in Leimolteswillaro marcho, quam habui ad Puhsa mee ditionis loco dedi monasterio sancti Galli ad locum Rorbach in eodem pago et econtra ab abbate prefati monasterii Pernhardo et advocato eius Wallod nomine et Waningo iam dicti monasterii preposito accepi IIII hobas in Rumaningun et quintam in Osse marcho mihi et posteris meis in proprietatem. Et complacuit nobis, ut sicut de utraque parte inter nos concambiatum fuit, ita ex utraque parte firmiter stabiliterque in aevum permaneat Actum in Madaleswilare publice, presentibus istis, quorum hic signacula subnotantur Signum ipsius Abae et filii eius Adalgozi et advocati Meginhardi, qui hoc concambium patraverunt. Signa et aliorum testium: Waltine. Liuzo. Folrat. Eberhart. Hato. Thietwin. item Thietwin. Thietrich. Engilbold. Plienunc. Thietine. Ruadker. Uodalrich. Winibret. Kerhuc. Fridebret. Adalbret. Adalwin. Adalhart. Herewine. Flozzolf. Waldker. Heimo. Vulvrich. Richolf. Cundpret. Perhtine. Reginhart. Ego itaque Wolfhere monachus atque presbyter ad vicem Waningi prepositi scripsi et subscripsi Notavi die iovis, XVIII kal. mai annum VI Karoli imperatoris, Eberhardum comitem.