Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 651

Wolfhart überträgt seinen ererbten Besitz zu Hünikon an die Kirche des heiligen Gallus zu Busnang.
Datierung: 886 (885) 04 15
Ausstellungsort: Busnang

Pro Dei amore ego Wolfhart trado ad basilicam sancti Galli, quae conditur in loco nuncupato Pusanhanc, quicquid propriae hereditatis habeo in loco, qui dicitur Huninchova ea videlicet ratione, ut ego ipse hanc hereditatem diebus vitae meae possideam censumque inde annis singulis persolvam, id est I denarium aut duos pullos seu II modios de grano vel de caera pretium unius denarii sive de lino, sicut compositio unius denarii habetur, et exinde potestatem inde redimendi non habeam. Verum si heredem legalem habuerim, ipse sub eodem censu hereditatem accipiat potestatemque redimendi non habeat, sed ad ecclesiam firmata permaneat sine ullius persone contradictione Et si ego seu ullus de parentibus meis hec ita facta denegare studuerit aut aliqua persona obposita fuerit ad aerarium dominicum auri unicas III, argenti pondera V coactus persolvat traditio autem firma et stabilis perpetuo perduret Acta sunt haec in supradicto loca Pussanhanc publice, praesentibus istis, quorum hic nomina notantur Signum ipsius Wolfhardi et advocati eius Witonis, qui hanc traditionem fieri voluerunt. Signa ceterorum testium. † Eskirich. † Ruadpret. † Ruadho. † Hetti. † Woffo. † Richere. † Hugewolf. † Heimo. Ernust. † Engilpret. Ruodhere et aliorum, qui ibidem fuerant. Ego Walthram ad vicem Hunzonis rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, XVII kal. mag annum Karoli imperatoris IIII, sub comite Adalberto.