Abt Bernhard vertauscht an Eccho acht Juchart zu Marbach gegen ebensoviel zu Höchst.
Datierung: 886 (887) 02 09 (03 01)
Ausstellungsort: Buchhorn (Friedrichshafen)
Omne, quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit constitutum, necesse est, ut propter futura iurgia devitanda conscriptionis vinculo tradatur Quapropter notum sit omnibus tam presentibus, quam futuris quod ego Bernhardus abba monasterii sancti Galli a quodam homine nomine Eccho rogatus, ut quoddam concambium cum eo patrarem, quod ita et feci Tradidi enim supradicto homini cum manu advocati mei Engilboldi VIII iuchos in Marhpach et econtra totidem in Hohstedtharro marcho ab ipso in concambium suscepi eo videlicet pacto, ut uterque quod accepit ceu hereditario iure absque ullius contradictione in aevum possideat. Actum in loco, qui dicitur Buochihorn, presentibus istis, quorum hic nomina continentur Signum Bernhardi abbatis et advocati eius Engilboldi, qui hanc cartam concambii patraverunt. sig. Albrichi decani. sig. Heimonis editui. sig. Irminfridi camerarii. sig. Liutharti portarii. sig. Odewini hospitarii. sig. Liutonis prepositi. Signum et aliorum testium, qui ibidem presentes fuerunt. sig. Uodalrichi et Arnulfi comitum. sig. Hiltiboldi comitis. † Ruodstein. Into. Kerolt. Werin. Sigebert. Ernele. Kerhart. item Sigebert. Hiltine. Arthelm. Folcherat. Winidhere. Ego itaque Emicho indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem, id est IIII fer. ante XLmam annum VI Karoli imperatoris.