Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 641

Eidwart und Iltibold übertragen ihren erworbenen und erkauften Besitz zu Ernetswil an Sanct Gallen.
Datierung: 885 03 25 (?)
Ausstellungsort: Eschenbach

Ego in Dei nomine Eidwart et filius meus Iltibold. Conplacuit nobis in animo nostro, ut omnes res nostras, quas nos conquisivimus vel conparavimus, pro remedio animae nostrae condonare debemus, quod ita et fecimus Et hoc est, quod tradimus in pago Zurihgaugense in loco, cuius vocabulum est Eidwarteswilare, omnes res nostras, quas ibidem visuri sumus habere vel que postea quibuslibet iustis laboribus augmentare potuimus, cum omni integritate, id est curte clausa cum aedificiis, terris, cultis et incultis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, hec omnia cum omnibus adiacenciis vel apendiciis tradimus ad monasterium, quod constructum est in honore sancti Galli, ubi Perenhartus abbas gregi Dei regulariter presidere dinoscitur; in ea vero ratione, ut quamdiu nobis vita comis fuerit superius denominatas res habere nobis liceat cum censu singulis annis, id est denarios II prosolveremus, infantesque nostri post obitum nostrum similiter faciant omnisque posteritas, que ipsis fuerint procreati, usque in sempiternum sic faciant Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut quislibet heredum vel proheredum nostrorum vel qualiscumque persona istam tradicionem, quam nos pari consensu facere decrevimus, destruere voluerit, nullatenus valeat perficere, quod inchoavit et pro temeritate sua persolvat ad ipsum monasterium aliut tantum, quantum repetit, et insuper sit culpabilis in aerarium regis auri uncias III argentique pondera V coactus persolvat sed hec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum in loco, qui dicitur Esscibahc, in atrio sancti Michahelis publice, presentibus quorum hic signacula subscribuntur Signum ego Heidwart et filius meus Iltibold, qui conpari consensu istam tradicionem firmaverunt. Signum aliorum testium: Perehtolf. item Perehtolf. Wolvolt. Alfrid. Kepehart. Willemar. Liutolt. Ruodere. Adalman. Ekino. Heripret Helidolf. Hakitolt. Adalpret. Coldine. Rekinhart. Notavi diem iovis, VIII kal. april luna XII, anno VII regnante imperatore nostro Karolo, sub comite Ruodolfo et centurione Zuppo. Ego itaque Engilpret indignus presbyter rogitus scripsi et subscripsi adiuvante et auxiliante Domino Amen.