Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 640

Ruodho vertauscht an Abt Berenhard ein Juchart Ackerland in der Mark Hünikon gegen ein anderes Juchart in derselben Mark.
Datierung: 885 03 25
Ausstellungsort: Balterswil

Complacuit mihi Ruodhoo quoddam concambium facere cum Berenhardo abbate coenobii sancti Galli et advocato eius Witone, quod et feci Dedi namque praefato abbati et advocato eius iuchum I de terra arativa in Huninchovarro marcha situm et illi econtra dederunt mihi iuchum alterum in ipsa Huninchovarro marcha situm; quod ita factum est, ut haec commutatio a neutrius successoribus disrumpi valeat sed in perpetuum firma permaneat Actum publice in loco, qui Baldherreswilare nominatur, sub divo, praesentibus quorum hic nomina subnotantur Signum Ruodho, qui hanc cambiationem fieri rogavit. † Ruodpret. † Reginger. itemRuodpret. † Lantpret. † Lantfrid. † Uodalbret. † Cozbret. † Puoto. † Adalhelm. † Wolfhart. † Hungoz. item Hungoz. Ego itaque Burgolf monachus atque diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, hoc est VIII kal. april annum IIII domni Karoli imperatoris piissimi, Adalbertum comitem.