Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 642

Kaiser Karl schenkt einen Hof sammt Kirche zu Rötis an Sanct Gallen mit dem Beding, dass daraus auf dem Sanct Victorsberg immer zwölf Pilger verpflegt werden.
Datierung: 855 04 15
Ausstellungsort: Bodmann

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si erga loca, quae ab antecessoribus nostris divino cultui sunt mancipata, liberalitas nostra aliquid contulerit, mercedem pro id apud aeternum retributorem consequi omnimodis credimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia placuit nobis pro amore Dei et remedio animae nostrae necnon et statu regni nostri quasdam res in villa, quae dicitur Rautinis, in pago Retia, quod alio nomine Churewala appellatur, ad venerabilem sancti Galli monasterium concedere; ea videlicet ratione, ut deinceps de ipsis rebus semper XII pelegrini in monte sancti Victoris pro mercede animae nostrae procurentur. Concedimus namque ad eundem sancti Galli monasterium curtem cum ecclesia, sicuti Odulfus quidam homo illud prius habuit, et cum omnibus appenditiis suis, aedificiis, mancipiis, territorriis, campis, silvis, marchis, pratis, alpis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus et cum omnibus ad eandem curtem iuste et legitime pertinentibus, absolute et integre ad iam dictum sanctum monasterium condonamus. iussimus autem hoc nostrae auctoritatis praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut nullus successorum nostrorum sit, qui praedictas res de eodem monasterio auferre seu alienare vel etiam inquietare praesumat, sed liceat abbatem ipsius sancti loci rebus a nobis concessis quiete et libere uti. Ut autem haec nostrae concessionis auctoritas per futura tempora a cunctis fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anulo nostro insigniri iussimus. Signum M Karoli serenissimi augusti. Salomon notarius ad vicem Liutwardi archicancellarii recognovi et subscripsi. Data XVII kal. mai., anno ab incarnatione Domini DCCCLXXXV, indictione III, anno vero regni domni Karoli augusti VIII, imperii autem V. Actum in Potoma in Dei nomine feliciter. Amen.