Ruodho vertauscht an Abt Berenhard ein Juchart Ackerland in der Mark Hünikon gegen ein anderes Juchart in derselben Mark.
Datierung: 885 03 25
Ausstellungsort: Balterswil
Complacuit mihi Ruodhoo quoddam concambium facere cum Berenhardo abbate coenobii sancti Galli et advocato eius Witone, quod et feci Dedi namque praefato abbati et advocato eius iuchum I de terra arativa in Huninchovarro marcha situm et illi econtra dederunt mihi iuchum alterum in ipsa Huninchovarro marcha situm; quod ita factum est, ut haec commutatio a neutrius successoribus disrumpi valeat sed in perpetuum firma permaneat Actum publice in loco, qui Baldherreswilare nominatur, sub divo, praesentibus quorum hic nomina subnotantur Signum Ruodho, qui hanc cambiationem fieri rogavit. † Ruodpret. † Reginger. item † Ruodpret. † Lantpret. † Lantfrid. † Uodalbret. † Cozbret. † Puoto. † Adalhelm. † Wolfhart. † Hungoz. item Hungoz. Ego itaque Burgolf monachus atque diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, hoc est VIII kal. april annum IIII domni Karoli imperatoris piissimi, Adalbertum comitem.