Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 639

Moyses schenkt seinen Besitz in der Asininger Mark, mit Ausnahme des Sechsttheiles seines erworbenen Besitzes von Otprigaeriot, an Sanct Gallen.
Datierung: 884 07 09
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Moyses cogitans pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli omnem adquisitionem meam, quam hodierna die in Asiningaro marcho visus sum possidere, excepta sexta parte ipsius adquisitionis, quam in Otprigaeriot mihi vindicavi ea scilicet ratione, ut a praesenti die eaedem res in ius monasterii redigantur absque ulla redemptione et contradictione in evum possidendae; hoc quoque adiuncto, ut in quacumque die me libeat et quandocumque velle videor filium meum potestatem habeam ipsius monasterii congregationi incorporare, et ipse filius meus habeat suum locum inter fratres ad monasticam vitam iuxta regulam sancti Benedicti explendam. Quod si ipse filius meus prius obierit, nihilominus tamen ab hodierna die, ut supra dictum est, traditae atque delegatae res in usus monasterii in perpetuum perseverent Actum in ipso monasterio publicae, praesentibus quorum hic nomina continentur. Postea vero in publico placito sub frequentia populi levata atque iterum firmata est haec eadem carta, astipulantibus his, quorum hic signacula subnotantur Signum ipsius Moysi, qui hanc scripturam traditionis seu donationis fieri firmarique rogavit. † Thiotolt. † Ehso. † Paldinc. † Ouo. † Hunwart. † Altman. † Hadaprant. † Thiotpold. † Albrihc. † Ruadpold. † Sigibrant. † Rathelm. † Nidhart. † Reginbold. † Richolt. itemRicholt. Sigipret. Ego Hartman indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, VII id. iul annum III Karoli gloriosissimi atque ortodoxi imperatoris, Uadalricum comitem.