Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 638

Biligarda schenkt zwei von ihrem Vater Buozzo an Sanct Gallen übertragene Hufen zu Schottikon und Rumlikon an Sanct Gallen.
Datierung: 884 06 22
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Notum sit omnibus praesentibus atque post futuris, quod nobilis homo nomine Buozzo, Durgaugensis provinciae oriundus, in Langobardiam pergens et monasterium sancti Galli praeteriens, eidem sancto et monachis ei famulantibus duas hobas propriae hereditatis cum sua wanta potestative tradidit, unam scilicet in Scontinchovon sitam, alteram in Rumalinhovon. Ipse vero post paucum tempus ad Alamanniam revertens obiit, relicta una filia nomine Biligarda. Quae statim post patrem in ipso coenobio sepultum, favente patruo Liutine diacono, cum manu advocati sui Ruodperti ipsas hobas coram testibus subter asscriptis ad praefatum monasterium denuo pro anima patris sui ac matris contradere curavit ea scilicet ratione, ut ipse res Dei servis in praefato monasterio degentibus ad usus necessarios in aevum proficiant nec umquam ab eorum potestate recedant, et hoc memorato, ut si praefatae raes a rectoribus praescripti coenobii alicui in beneficium fuerint redactae, tunc absque ullius contradictione legitimis heredibus redeant in usus perpetuos Actum in praefato monasterio praesentibus his, quorum hic signa continentur Signum Biligardae et advocati sui Ruodberti. sig. Liutine et advocati sui Ratherii. † Othere. sig. Ruadpret. † Wolfger. † Lantfrid. † Liuto. † Maginlo. † Aschere. † Adalram. Rathere. Erchanolf. † Fridine. † Engilpret. † Folpret. † Hiltifrid. † Richram. † Eburhart. † Puto. † Sigehere. Ego itaque Erchanger rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, X kal. iul anno tercio Karoli imperatoris, sub Adalberto comite.