Pejere überträgt seinen Besitz zu Degerschen an Sanct Gallen.
Datierung: 884 06 22
Ausstellungsort: Lommis
Ego itaque Peiere trado ad coenobium sancti Galli pro remedio animae meae quicquid proprietatis in Tegeresca hodierna die visus sum possidere, edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus seu quicquid dici vel nominari potest, omnia videlicet ex integro trado ad praefatum coenobium, cui modo nobilis abbas Bernhardus praeest; ea scilicet conditione, ut econtra recipiam ab ipso abbate in praedicto loco, id est in Tegeresca, omnem hereditatem, quam Meridrud dedit sancto Gallo, totoque tempore vitae meae utrasque res possideam et annis singulis censum inde solvam, hoc est de meo praedio, quod ego tradidi, denarios IIII seu maldra II de grano, de hereditate autem Meridrudae, quam ab abbate suscepi, solidum I seu maldra VI de grano, redemptione mihi earundem rerum omnino denegata; et hoc addito, ut quatuor iurnales arem in anno, scilicet tempore vernali unum, alium in iunio, autunali autem tempore duos. Similiter et cuncta legitima posteritas mea easdem res in eodem censu possideat, redemptione et illi non concessa. Et si forte contigerit, ut rectores nominati coenobii res suas, hoc est traditionem Meredrudae, ab heredibus meis legitimis auferre voluerint, tunc heredes mei potestatem habeant res suas, scilicet traditionem meam in Tegeresca, vertendi quocumque voluerint. Si autem sua sponte praefatas res Meredrudae dimiserint heredes mei vel censum praefatum inde neglexerint reddere, tunc absque ullius contradictione utraeque res, hoc est et traditio mea et res Meredrudae, in integrum redeant in ius praedicti coenobii perpetualiter possidendae. Si vero legitimis heredibus destitutae fuerint ipsae res, tunc similiter in ius monasterii cedant. Actum in Loubmeissa publice, praesentibus quorum hic nomina subnotantur Signum Peiere, qui hanc traditionem perpetravit. † Altrich. † Maganloh. † Reginbold. † Walto. † Adalbret. † Asprant. † Adalram. † Ratpret. † Luitpret. † Willibold. Kerenbold. † Wolfpret. Ego itaque Purgolf monachus et subdiaconus ad vicem Wolfdrige presbyteri scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, hoc est X kal. iul annum III domni Karoli imperatoris, Adalbertum comitem.