Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 631

Thiotpold vertauscht an Abt Hartmot 55 Juchart Acker- und Waldland zwischen Zihlschlacht, Wilen, Aach und Hefenhofen nebst Waldland bei Wittenwil (?) gegen den Klosterbesitz zu Chreinthorf.
Datierung: 883 05 14
Ausstellungsort: (Ober-)Winterthur

Omne namque, quod inter partes diversas sanis moribus bonisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est propter futura iurgia praecavenda conscriptioni tradere Complacuit itaque Thiotpoldo et advocato eius Lantfrido quoddam concambium facere cum Hartmoto abbate coenobii sancti Galli, quod et fecerunt Dedit itaque praedictus Thiotpold cum manu advocati sui Lantfridi suprascripto abbati inter Zillislata et Wilare et Aha et Hebenhova LV iugera de terra arativa et ad Witolteswilare partem silvulae unius, quae sibi hereditario iure, provenit et ad superiora iugera omnia confinia silvarum supranominatus autem abbas dedit praefato homini cum manu advocati sui Lantolti quicquid habuit in Chreinthorf econtra ea videlicet ratione, ut utraque pars firma et stabilis in aevum permaneat Actum in loco, qui dicitur Winterdura publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Thiotpoldi et advocati eius Lantfridi, qui hoc concambium fieri rogabant. Signa et aliorum testium, qui ibi praesentes aderant. sig. Adalberti comitis. † Hupold. † Witpret. † Wolvine. † Horskine. † Ruadpret. † Immo. † Perihker. † Othere. † Werdo. † Wetti. † Wolfram. † Thioto. † Heriprant. † Wolfdrige. † Pato. † Puozzo. Ego itaque Pero subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem III fer., II idus maias annum II Karoli imperatoris augusti, Adalbertum comitem.