Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 632

Kaiser Karl bestätigt die Schenkung seiner Höfe Stammheim und Rossrüti an Sanct Gallen.
Datierung: 883 10 05
Ausstellungsort: Pavia

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia imperator augustus. Si divinis et ecclesiasticis locis aliqua necessaria ad sustentandum et recuperandum videlicet divinum servitium tradimus, procul dubio regium morem decenter implemus et etiam nobis ad aeternam remunerationem plurimum prodesse confidimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum noverit industria, quia nos, dum regali sortiti fuimus nomine, quasdam res proprii iuris nostri ad monasterium videlicet sancti Galli atque Otmari, id est ad Roholvesriuti et Stamheim, cum omnibus ad easdem curtas aspicientibus per praecepta nostra concessimus; sed postquam ad imperiale Dei nutu fastigium pervenimus, Hartmoti eiusdem cenobii abbatis instigationibus provocati, hoc nostrum imperiale praeceptum fieri iussimus, per quod decernimus atque iubemus, ut praedictae res deinceps iure firmissimo ad praefatum monasterium permaneant. Et ut haec nostrae largitatis traditio pleniorem in Dei nomine optineat firmitatem, hoc idem praeceptum propria manu firmavimus et de bulla nostra subter insigniri praecipimus. Signum M domni Karoli serenissimi imperatoris augusti. Inquirinus notarius ad vicem Liutwardi archicancellarii recognovit et subscripsit Data III non. octobr., anno incarnationis Domini DCCCLXXXIII, indictione II, anno vero imperii domni Karoli in Italia III, in Francia II. Actum Papia in Dei nomine feliciter. Amen.