Abt Hartmot verleiht an Thancho den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz in der Heueninger Mark gegen Zins.
Dating: 883 05 06
Place of Composition: Kloster St. Gallen
Christi igitur favente clementia Hartmotus abba. Conplacuit nobis una cum consensu fratrum et advocati nostri Engilboldi ut res, quas nobis Thancho tradidit, ei iterum per hanc precariam repraestaremus, quod et fecimus Tradidit itaque nobis predictus homo nomine Thancho quicquid habuit hereditatis in loco, qui dicitur Heueningare marcha; eo denique pacto, ut eedem res ad se iterum redeant censumque singulis annis persolvat uno denario aut duobus pullis. Si autem redimere voluerit, cum dimidio solido redimat. Post obitum eius legitima procreatio eius praedictas possessiones sub eodem censu memoratas res teneat et sub eadem redemptione possideat. Quod si nec ille redimere noluerit, et si posteritas eius legitima defecerit, tunc hereditas sepe praedicta redigatur in ius monastaerii in aevum ad possidendum Actum in ipso monasterio, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Hartmoti et advocati sui Engilbaldi, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Folcharti decani. sig. Palderici sacratarii. † Otiwini camararii. sig. Thiotarti portarii. sig. Ruodini ospitarii. † Kerberti cellararii. Signa et aliorum testium, qui ibi praesentes fuerunt. sig. Thiopret. † Engilbold. † Huadelpret. † Hungoz. † Witpret. † Cozpret. † Otpret. † Thiothart. † Wolfart. † Folchili. † Hiltibold. Ego itaque Uodelrihc monachus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, II non. mai., II feriam annum II Karoli imperatoris, Adalpertum comitem.