Bischof Salomo (II.) von Constanz gibt an Abt Hartmot von Sanct Gallen Zehnten und Land zu Möggnigen, Hemmenhofen und Goldach und erhält dagegen den Klosterbesitz zu Lenzwil, eine Hufe zu Buch, eine Hofstatt mit Wiese zu Sirnach und den Antheil des Klosters an dem Walde Tegernmoos zwischen Sirnach und Gloten.
Datierung: 882 06 01, 882 06 08, 882 06 15, 882 06 22, 882 06 29
Ausstellungsort: Romanshorn
Notum sit omnibus, videlicet praesentibus et futuris, quatinus ego Salomon iunior Constantiensis sedis episcopus et Hartmuotus coenobii sancti Galli venerabilis abba una cum convenientia et consilio ex utroque loco fratrum ceterorumque fidelium nostrorum omnem malitiosae artis litem atque dissensionis contentionem de subscripta re penitus inter ipsis locis in futurum praecavendum statuimus inter nos ut venerabili abbati et fratribus praedicti monasterii decimam in subnotatis locis, sicut illius temporis in illorum erat vestitura, concessissem, hoc est in Mechingun simul cum salica terra et hobis, quae canonicis pertinebat, et in Hemminhovun cum salica terra et hobis et in Goldahun de salica terra simul cum illa hoba, quae ibi adiacet, cuius decima tunc in mea vestitura erat, quod ita et feci; ea scilicet ratione, ut mihi econtra donassent quicquid in Lienzewilare habuissent, et in villa Buoch hobam unam atque in Sirnacha curtilem unam simul cum adiacenti prato et quicquid habuissent in silvicola, quae dicitur Tegerenmos inter Sirnacha et Gloton, quod et ita fecerunt Et ut firmior et credibilior omnibus in futurum maneret, placuit inter nos cartam pacationis ex utraque parte allevari, quod tiutiscae suonbuoch nominamus, cum manibus advocatorum nostrorum Ysanberti et Lantolti successores nostros ammonendo, ut absque ullius inquietudinis scrupulo inconvulsa et stabilis omni tempore in aevum permaneat Signum Salomonis episcopi et Hartmuoti abbatis, qui hanc cartam pacationis fieri decreverunt. Signa fratrum monachorum: Perenhart. Rimeding. iob. Erfolt. Signa fratrum canonicorum: Heimo. Eccho. Tugeman. Hartpreht Signa ceterorum testium: Hartpreht. Engilbold. Samo. Wito. Wetti. Staracfrid. Ruothpreht. Thietpold. item Ruothpreht. Werdo. Herebrant. Oto. Wolfram. Miloh. Hungoz. Actum in villa Rumaneshorn, anno regnante imperatore Karolo II, sub comite Adalberto mense iunio, die veneris, indictione XV Ego Eccho indignus archipresbiter iussus scripsi