Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 620

Tunno vertauscht an Abt Hartmot eine Hufe und 19 Juchart nebst 2 Fuder Wieswachs zu Dietingen gegen den Klosterbesitz zu Stetten.
Datierung: 882 05 10
Ausstellungsort: Harthausen

Complacuit itaque cuidam homini, cuius vocabulum est Tunno, quoddam concambium facere cum Hartmoto abbate cenobii sancti Galli, quod et fecit Dedit itaque praefatus Tunno unam hobam et X et VIIII iugera in loco, qui dicitur Thietinga, de feno autem ad II carradas supradicto abbati et advocato eius Hiltigero, et accepit ab eodem abbate quicquid in Steten habuit; ea scilicet conpactione, ut utraque pars inconvulsa suum possideat perpetualiter Actum in loco, qui dicitur Hardhusa, praesentibus istis, quorum hic vocabula continentur Signum Tunno, qui hoc concambium fieri rogavit. sig. Puoso. † Icho. † Albrich. † Lantolt. † Heidenrich. † Wichart. † Eburhart. item Albrich. † Kerhart. † Unfrid. † Engilhart. † Ruadine. † Adalhelm. † Ruadhelm. † Willihart. † Engilbold. Ego itaque Reginbert subdiaconus in vicem Hartmanni presbyteri scripsi et subscripsi Notavi diem V feriam, VI idus mai annum II Karoli imperatoris augusti, Ruadpertum missum imperatoris in vicem comitis.