Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 615

Kaiser Karl überträgt dem Presbyter Ruotbert, seinem Ministerialen, die Kirche Klengen auf Lebenszeit.
Datierung: 881 05 09
Ausstellungsort: Pavia

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente gratia imperator augustus. Comperiat omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter carissima coniunx nostra Rihgarda et Liutuhardus venerabilis episcopus ac dilectus archicancellarius noster deprecati sunt celsitudinem nostram, nt ob mercedis nostrae augmentum quasdam res proprietatis nostrae cuidam fideli ac dilecto presbitero necnon ministeriali nostro nomine Ruotberto in proprium diebus vitae suae concessissemus. Nos vero petitioni illorum libenti animo assensum praebentes decrevimus ita fieri. Concessimus itaque praefato Ruotberto presbitero ac dilecto ministeriali nostro quasdam res cum mancipiis consistentes in Alamannia in comitata Nidinga, in pago Berehtoldesbara, in villa Cheneinga, id est ecclesiam, quam antea in beneficium habuit, hoc quod ibi habuimus diebus vitae suae secure ad habendum cum omnibus ibidem adiacentiis vel pertinentiis in mancipiis, in decimis, terris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus mobilibus et immobilibus, totum et ad integrum; ea videlicet ratione, ut diebus vitae suae secure in proprium per hoc nostrae auctoritatis praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum nullo inquietante, sed Deo auxiliante habeat, teneat atque possideat, post suum vero obitum ad regiam revertatur potestatem. Si quis autem ausu temerario hoc iniuste violare prae- sumpserit, hunc volumus multandum esse duo milia mancosorum, mille ad cameram nostram et mille ei, cui vim intulit. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur et per futura tempora diebus vitae suae a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum M domni Karoli serenissimi imperatoris. Hebarhardus ad vicem Liutuhardi archicancellarii recognovi et subscripsi. Data VII id. maias, anno ab incarnatione Domini octingentesimo LXXXI, imperii vero domni Karoli I, indictione quartadecima. Actum Papiae civitate regia in Dei nomine feliciter. Amen.