Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 614

König Karl schenkt dem Presbyter Ruodpert drei Mansen zu Ippingen.
Datierung: 880 02 08

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia rex. Noverit igitur omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia quidam presbyter nomine Ruodpertus atque custus capellae nostrae depraecatus est celsitudinem nostram, ut quasdam res proprii iuris nostri sibi in proprietatem donaremus, statimque nos postulationibus eius propter fidelitatem et instantissimum illius obsequium satisfacere cupientes decrevimus ita facere. Concessimus igitur eidem supranominato presbytero in comitatu Para in villa Ippinga mansus III cum omnibus iuste et legitime ad eosdem mansus aspicientibus, terris, pratis, silvis, aquis, pascuis, cultis et incultis. Et iussimus ei hoc nostrae auctoritatis praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut deinceps de supradictis causis habeat potestatem habendi, donandi, vendendi, commutandi vel quicquid exinde facere voluerit, sicuti lex et iustitia unicuique de proprietate sua concedit habendum. Et ut haec nostrae largitatis munificentia pleniorem in Dei nomine optineat firmitatem, hoc nostrae auctoritatis praeceptum inde conscribi mandavimus propriaque manu confirmantes anuli nostri inpressione iussimus sigillari. Signum M domni Karoli piissimi regis. Inquirinus notarius ad vicem Liutwardi archicancellarii recognovit et subscripsit. Data VI id. febr., anno incarnationis Domini DCCCLXXX, indictione XIII, anno vero regni regis Karoli quarto, in Italia primo.