Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 613

König Karl schenkt an Wolfarius einen Mansus und sieben Hörige zu Uzwil und einen Mansus zu Zuckenried.
Datierung: 879 12 09

In nomine sanctae et individuae trinitatis Karolus divina favente clementia rex. Noverit igitur omnium fidelium nostrorum, presentium scilicet et futurorum industria, quia quidam fidelis noster nomine Wolfarius deprecatus est celsitudinem nostram, ut quasdam res proprii iuris nostri sibi in proprietatem traderemus, statimque nos postulationibus illius consentientes decrevimus ita fieri. Concessimus igitur eidem supranominato fideli nostro in comitatu Turgeuve in villa, quae dicitur Uzzenwilare, mansam unam et mancipia VII his nominibus: Nandheri et uxor sua Adala cum filiis vel filiabus eorum, et in alia villa, quae vocatur Zuchenriet, mansam I, pertinentem ad prefatum comitatum Turgeuve; ea videlicet ratione, ut diebus vitae suae prescriptas res cum mancipiis utriusque sexus, cum omnibus ibidem adiacentiis, terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest diebus vitae suae per hoc nostrae auctoritatis preceptum praefatus Wolfarius habeat, teneat atque possideat perpetualiter securus. Post obitum vero suum ad dominationem et potestatem sancti Galli, si ille voluerit, revertatur; si autem noluerit, concedat illud cuicumque placuerit. Et ut haec nostrae largitatis concessio pleniorem in Dei nomine optineat firmitatem, hoc nostrae auctoritatis preceptum propria manu firmavimus et anulo nostro iussimus sigillari. Signum M domni Karoli serenissimi regis. Inquirinus notarius ad vicem Liutwardi recognovit et subscripsit. Data VI id. decemb., anno incarnationis Domini DCCCLXXX, indictione XIII, anno vero regni piissimi regis in Francia IIII in Dei nomine feliciter. Amen.