Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 591

König Ludwig schenkt dem Klösterlein Faurndau eine Kapelle zu Brenz.
Datierung: 875 08 11

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Oportet igitur nos, qui divino sumus munere quoddammodo prae ceteris mortalibus sublimati, eius in omnibus parere praeceptis, cuius clementia praelati sumus atque cuius munere facti sumus sublimiores, loca utique sibi sacrata per appetitiones fidelium nostrorum nostro relevari iuvamine atque regali tueri munimine, quoniam id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter nos ob amorem domini nostri iesu Christi et pro salute animae domni avi ac genitoris nostri necnon pro petitione Liutbrandi dilecti diaconi nostri concessimus quasdam res proprietatis nostrae ad monasterium Furentouva, quod est constructum in honore sanctae Mariae Dei genitricis semperque virginis, ubi etiam pignora sanctorum Alexandri, Eventii et Theodoli requiescunt cum aliis multis, id est illam capellam ad Prenza, cum omnibus ibidem adiacentiis vel pertinentibus in decimis, mancipiis utriusque sexus, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, mobilibus et immobilibus, molendinis, quaesitum et inquisitum, totum et ad integrum ad praefatum monasterium Furentouva tradimus atque transfundimus, ut perpetualiter ibi permaneant absque ulla contradictione. Suscepimus etiam praefatas res sub nostrae immunitatis tuitione ac defensione, omnino praecipientes, ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate ad causas audiendas vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius loci, tam ingenuos, quam et servos distringendos aut ullas redibitiones vel inlicitas occasiones ab eis ullo umquam tempore exigere praesumat; sed sub nostrae immunitatis tuitione consistat praefatum monasterium cum omnibus ibidem adiacentiis, sicut et reliqua monasteria in nostro regno ordinata consistunt, ut pro nostra ac coniugis carissimaeque prolis salute Domini clementiam delectabilius eos exorare delectet, qui ibidem Domino deserviunt. Et ut haec auctoritas largitionis et immunitatis nostrae inviolabilem in Dei nomine obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari praecepimus. Signum M domni Hludowici serenissimi regis. Signum M Karlomanni. Signum M Hludowici. Signum M Karoli. Signum M Arnolfi serenissimi regis. Heberhardus cancellarius ad vicem Liutberti archicappellani recognovi et subscripsi. Data III id. augustas, anno XXXVIIII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione VIII. Actum Triburias in Dei nomine feliciter. Amen.