König Ludwig verleiht seinem Diaconus Liutbrand das Klösterlein Faurndau auf Lebenszeit.
Datierung: 875 08 11
Ausstellungsort: Tribur
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos ob amorem domini nostri iesu Christi memores etiam servitii Liutbrandi dilecti diaconi nostri concessimus ei quoddam monasteriolum, quod vocatur Furentouva, consistentem in ducatu Alamanniae, cum omnibus ibidem adiacentiis vel pertinentibus, tam in mancipiis utriusque sexus, quam etiam in terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, mobilibus et immobilibus, totum et ad integrum, sicut ad praefatum monasteriolum pertinet vel quod ibi deinceps divina pietas augeri voluerit, praenominato dilecto diacono nostro Liutbrando diebus vitae suae securiter ad habendum concessimus; ea videlicet ratione, ut nullus ex successoribus nostris inde eum inquietare praesumat, quatinus ei pro nostra ac coniugis carissimaeque prolis salute Domini clementiam delectabilius exorare delectet quamdiu vixerit, post suum vero obitum ad regiam revertatur potestatem. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum M domni Hludowici Serenissimi regis. Signum M Karlomanni. Signum M Hludowici. Signum M Karoli. Signum M Arnolfi serenissimi regis. Hebarhardus cancellarius ad vicem Liutberti archicappellani recognovi et subscripsi. Data III id. august., anno XXXVIII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione VIII. Actum Triburias in Dei nomine feliciter. Amen.