Amalbret überträgt seinen Besitz zu Mettlen an Sanct Gallen.
Datierung: 875 10 27
Ausstellungsort: Mettlen
In Dei nomine Ego Amalbret cum manu advocati mei Wolfthrigi pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli quicquid proprietatis vel adquisitionis in Mittelona habere hodierna die visus sum et insuper quartana partem illius hereditatis, quam mihi frater meus Zuppo vita discedens dedit et quam ab ipso more Alamannorum iure hereditavi, omnia quoque ad praedictum coenobium, cui modo venerabilis abba Hartmotus praeesse videtur, volo esse tradita ac delegata ea videlicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiens tempus vitae meae habeam et si redimere voluero, cum duobus denariis habeam redimendi licentiam. Si autem ego non redimam, tunc Trostila, si me supervixerit, totum tempus vitae suae possideat sub censu unius maldri vel duorum denariorum. Et post eius obitum Ymmo filius Wolvarni fratris mei et Trostila filia Wolerammi sub eodem censu possideant. Et si redimere voluerint, cum IIII solidis id agant et eorum legitima procreatio. Et si Ymmo non redemerit et sine legitimo herede obierit, tunc supradicta Trostila filia Wolarammi redimat cum supradicta redemptione. Et si illa sine legitima procreatione ante defuncta fuerit, quam redimat, tunc sui fratres et sorores habeant et eorum legitima posteritas sub suprascripto censu et supradicta redemptione. Si autem legitimus heres defecerit, antequam redempta fuerint, tunc demum ad supra nominatum redeant coenobium absque ullius contradictione perpetualiter possidenda Actum in Mittelona publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Amalberti et advocati sui Wolfthrigi, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. sig. Hadapret. † Pato. † Williheri. † Altabret. † Reginbold. † Wolvarn. † Camanolf. † Puaso. † Otachar. † Richere. † Richram. † Wolvine. † Woffo. † Adalbret. † Engilbret. † Hartman. † Waldpret. Ego itaque indignus monachus atque subdiaconus Rifine ad vicem Folchardi praepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem V fer., VI kal. novemb anno XXXVII Hludowici regis, sub Adalberto comite.