Waldker vertauscht an das Kloster Sanct Gallen seinen Besitz zu Zihlschlacht gegen ebensoviel zu Gebertswil und überträgt das Eingetauschte an Sanct Gallen.
Datierung: 875 (876) 04 13 (11)
Ausstellungsort: Herisau
Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris quod ego Waldker trado ad coenobium sancti Galli quicquid proprietatis in Zillinslatarraheimo marcha hodierna die visus sum habere, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus et quicquid dici vel nominari potest, omnia videlicet ex integro trado atque transfundo ad praefatum monasterium, et econtra ab ipso monasterio aequali mensura recipiam in Geberateswilare marcha. Et hoc ipsum, quod recipiam, mox trado ad supradictum monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Hartmodus praesidere dinoscitur ea ratione, ut hoc ipsum ad me recipiens sub censu IIII denariorum vel duorum maldrorum de grano illud possideam. Similiter et successores mei sub eodem censu id ipsum possideant in sempiternum Si quis autem iuventus fuerit, qui huic cartae concambii contradicere et eam inrumpere voluerit ad fiscum regis multa componat et nihilominus haec carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in Herinesouva, praesente abbate Hartmodo et advocato suo Heitar aliisque subterscriptis testibus Signum Waldker, qui hanc cartam concambii fieri rogavit. † Wito. † Waldram. † Adalram. † Adalbret. † Thiotpret. † Buato. † Willehelm. † Wolfhart. † Engilram. † Orthere. † Isambret. † Thiotrih. † Sindolt. Item † Isambret. Ego itaque Purgolf indignus monachus ad vicem Wolvolti praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, id. april anno XXXVII regni Hludowici regis, sub Adalberto comite.