König Ludwig bestätigt einen Tausch zwischen Abt Hartmot und dem Grafen Adalbert zu Wisslang und Turbenthal.
Datierung: 875 04 03
Ausstellungsort: Frankfurt
† In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter placuit atque convenit inter Adalbertum comitem et Hartmotum venerabilem abbatem coenobii sancti Galli cum suo advocato Heitar, ut quandam commutationem per nostram licentiam pro ambarum partium oportunitate inter se fecissent, sicut et fecerunt. Dedit itaque memoratus comes in suo comitatu, qui dicitur Durgauge, in loco Turbatun nuncupato de terra arabili LX iuchos, et accepit a supradicto abbate Hartmuoto in eodem comitatu et in loco, qui nominatur Wizzinwang, unam hobam pleniter emensam et casam cum curte. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ad relegendum ostenderunt; sed pro integra firmitate ac securitate studio deprecati sunt celsitudinem nostram, ut hoc eis nostrae auctoritatis praeceptum scribere iuberemus, per quod decernimus atque iubemus, ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti, ita deinceps unusquisque habeat, teneat atque possideat suisque posteris ad possidendum derelinquat. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, anuli nostri inpressione subter eam iussimus sigillari. Signum M domni Hludowici serenissimi regis. Hebarhardus cancellarius ad vicem Liutberti archicappellani recognovi et subscripsi. Data III non. ...., anno XXXVIII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione VIII. Actum Franconofurt in Dei nomine feliciter. Amen.