Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 587

König Ludwig bestätigt einen Tausch zwischen Abt Hartm(u)ot und Graf Adalbert zu Filsingen.
Datierung: 875 04 03
Ausstellungsort: Frankfurt

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, presentibus scilicet et futuris, qualiter placuit atque convenit inter Hartmuotum venerabilem abbatem coenobii sancti Galli cum advocato suo Hildiboldo, ut per nostram licentiam cum Adalberto comite quandam commutationem inter se fecissent, quod et fecerunt. Dedit itaque memoratus Adelbertus comes ad monasterium sancti Galli in suo comitatu, qui dicitur Scherra, in loco, qui vocatur Filisininga, ecclesiam I et mansum I ad eandem ecclesiam pertinentem necnon et decimam, quae pertinet ad prefatam ecclesiam, econtra vero in reconpensatione earundem rerum accepit a supradicto abbate Hartmoto in eodem comitatu in loco, qui dicitur Filisininga, XX iuchos de terra arabili. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ad relegendum ostenderunt, sed pro integra firmitate ac securitatis studio deprecati sunt celsitudinem nostram, ut hoc eis nostrae auctoritatis preceptum scribere iuberemus, per quod decernimus atque iubemus, ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti, ita deinceps unusquisque habeat, teneat atque possideat suisque posteris ad possidendum derelinquat. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, anuli nostri inpressione subter eam iussimus sigillari. Signum M domni Hludowici serenissimi regis. Hebarhardus cancellarius ad vicem Liutberti archicappellani recognovi et subscripsi. Data III non. ..., anno XXXVIII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione VIII. Actum Franconofurt in Dei nomine feliciter. Amen.