König Ludwig gibt dem Kloster Sanct Gallen den ihm widerrechtlich entrissenen Besitz zu Berlikon zurück und bestätigt den Tausch Abt Artmots mit dem königlichen Vassallen Widpert.
Datierung: 875 04 03
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, presentibus scilicet et futuris, qualiter quedam femina nomine Beata tradidit quasdam res propriaetatis suae ad monasterium sancti Galli in Berolveshovon sitas, quas postea inde iniuste abstulit Geroldus comes et potestati Zurigaugensis comitatus violenter coniunxit, quod nos veraciter per missos nostros perscrutari iussimus cum sacramento. Concambiavit etiam venerabilis abba Artmotus cum Widperto vasallo nostro per nostram licentiam in pago, qui dicitur Zurichgauge, et in loco Velebah noncupato de suo beneficio seu quicquid habuit ibi duas hobas et casas cum curtis caetaerisque edificiis atque unam silvulam ad eundem locum pertinentem necnon et piscationis usum illius laci, qui supradicto loco contiguus fore videtur. Econtra vero accepit prefatus Wicpertus a supra nominato abbate ex parte sancti Galli monasterii in eodem pago et in loco Richinbac nominato V hobas de terra arabili et casas cum curtis caeterisque edificiis atque cum silvaticis marchis ad easdem pertinentibus et in alio loco, qui dicitur Vagineswillare, I hobam plenam de terra culta. Et idcirco deprecatus est celsitudinem nostram prefatus venerabilis abba Artmodus, ut res, quas prenominata femina Beata tradidit ad monasterium sancti Galli in Berolveshovon sitas ibi perpetualiter permaneant, et commutationes, quas inter se predictus abba et Wicpertus fecerunt manibusque bonorum hominum roboraverunt nobisque ad relegendum ostenderunt, per hoc nostrae auctoritatis preceptum plenius in Dei nomine confirmatum perpetualiter firmum et stabile permaneat absque ulla contradictione. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum M domni Hludowici Serenissimi regis. Hebarhardus cancellarius ad vicem Liutberti archicapellani recognovi et subscripsi. Data III non. april., anno XXXVIII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione VIII. Actum Franconofurt in Dei nomine feliciter. Amen.