Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 585

Bischof Kebahart (von Constanz) lässt durch seinen Erzpriester Rihfrid den an die Kirche Birndorf zu entrichtenden Zehnten ausmitteln.
Datierung: 874

Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod Kebahartus venerabilis episcopus rogatus ab heredibus ecclesiae, quae est in Pirithorf in pago Alpicauge, misit archipresbyterum suum Rihfridum, ut diligenter investigaret, de quibus locis vel villis decima ad ipsam ecclesiam persolvi deberet. At ipse placito habito in praefata villa Pirithorf populoque circumquaque congregato, cum sacramento et fide data vicinos quosque interrogans, rei veritatem invenit ab istis villis, id est ab ipsa Pirithorf et Pirihchinga et Chuchilipach necnon et Puach, Eziliwilare et Haihwilare ad ipsam ecclesiam decimam pertinere debere Et haec nomina testium Adalo. Zuppo. Waldger. Antger. Podal. Lantpert. Managolt. Tuato. Cundhart. Ruadpert. Uto. Hartarat. Hugihart. Wicheri. Kerini. Snato. Adalpert. Wito. Theotoloh. Starafrid. item Engilger, qui omnes cum iuramento et fide data testificati sunt, quod temporibus Karoli imperatoris et Eginonis episcopi a praefatis villis ad ipsam ecclesiam decima singulis annis reddita sit usque in annum praesentem qui est XXXV Hludowici piissimi regis, patris Karlomanni, Hludowici et Karoli principis nostri.