Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 578

Vurmheri überträgt seinen Besitz zu Bettenau, mit Ausnahme der alten Wohnung, eines Ackers und der Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 874 (868) 05 20
Ausstellungsort: Bettwiesen

In Dei nomine Ego Vurmheri recordatus innumerabilium peccatorum meorum propterea trado pro remedium anime mee et Heriboldi filii mei et coniuge mea Rahhiltaad cenobium, que constructa est in honore sancti Galli, hoc est una hoba in Petenouwa, cum casa et aedificiis atque omnibus adiacentibus utensiliis, absque illam veterem abitaculum vel unum agrum, quae ad nos pertinet, seu mancipiis, qui ibidem visi sunt, ad filiis meis pertineant cum suis causis in ea videlicet ratione trado, quamdiu vivo ut habeam post meum vero obitum redeat ad supradictum cenobium in integritate absque praefatum veterem habitaculum et agrum et mancipiis Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum vel proheredum meorum, qui contra hanc tradicionem a me factam venire praesumpserit sotiante fisco multa componat, id est auri untias II, argenti pondera V coactus exsolvat et quod reppetit evindicare non valeat Actum in Pettenwison buplice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Vurmheri, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Ascheri tribuni. sig. Notger. sig. Cozolt. sig. Ruoadpret. sig. Waldpret. sig. Uoto. sig. Puoto. sig. Rihpret. sig. Paldo. sig. Deotram. sig. Pabili. sig. Smido. sig. Adalonc. Ego itaque Adam indignus presbiter scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, XIII kal. iun anno XXXVI regnante domno Ludowico imperatore, sub Geroldo comite, feliciter.