Abt Hartmot verleiht an Hiltibold den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Kesswil und Utwil gegen Zins.
Datierung: 874 02 02
Ausstellungsort: Romanshorn
Christi igitur favente clementia Hartmotus abba coenobii sancti Galli. Complacuit nobis una cum consensu fratrum et advocati nostri Waldrammi ut res, quas nobis tradidit Hiltibold, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus Tradidit namque nobis praefatus homo quicquid proprietatis in Chezzenwilare vel in Uttinwilare seu in omnibus finibus earundem villarum visus est habere; ea ratione, ut ipse easdem res ad se recipiat censumque annis singulis inde persolvat, id est IIII denarios. Simili modo et cuncta legitima procreatio eius faciat omnibus diebus vitae suae. Si autem legitima procreatio eius deficiat, tunc absque ullius contradictu res prefatae in ius monasterii revertantur perpetim possidendae Actum in Rumaneshorn publice, praesentibus istis Signum Hartmoti abbatis et advocati sui Waldrammi, qui hanc precariam fieri iussit. sig. Thiotharti decani. sig. Erleboldi editui. † Palderiti portarii. † Irfingi ospitarii. sig. Alberici cellerarii. † Hartmanni camerarii. Signa et aliorum testium, qui ibidem presentes fuerant. † Thiotpret. † Waldram. † Oto. † Ruadpret. item Ruadpret. † Thioterich. Staracholf. Chunileihc. Heimo. Liubing. Ego itaque Wito ad vicem Wolfcozi praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem martis, non. feb annum XXXIIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.