Abt Hartmot verleiht an Maneliub und ihre Söhne Erlachar und Hartchnuz den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Wittlingen und Binzen gegen Zins.
Datierung: 874 05 27
Ausstellungsort: Wittlingen
Christi igitur largiente clementia Hartmotus abba monasterii sancti Galli. Cum consensu fratrum et advocati nostri Libonis convenit nos ut illas res, quas nobis contradiderunt Maneliub et filii eius Erlachar et Hartchnuz cum manu advocati sui Adalwici, eis per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus Tradiderunt enim nobis quicquid in Witringhove marcha proprietatis ex donatione Rantwici habuerunt et in Pinezheim marcha, tam edificiis, quam pratis, agris, vineis, silvis, campis, aquis aquarumque decursibus; sub ea ratione, ut easdem res habeant et censum exinde singulis annis solvant II denarios ad missam sancti Galli ad basilicam in Madebach. Et si Erlachar et Hartchnuz vel filii ipsorum ex ipsis legitime geniti easdem res redimiere voluerint, cum VI solidis ad praedictam basilicam nostram redimant. Cetera vero cuncta legitima procreatio redimendi licentiam non habeat, sed sub praefato censu duorum denariorum easdem res possideant. Si autem aliquando legitimi heredes defecerint, tunc praedictae res cum omni integritate ad nos redeant in aevum possidende. Si vero ipsa Maneliub praedictos filios et heredes illorum legitimos supervixerit, easdem res habeat tempus vitae suae, post eius vero obitum ad nos revertantur Actum in ipsa villa Witringhove publice, praesentibus multis Signum Hartmoti abbatis et advocati sui Libonis, qui hoc precarium fieri voluerunt. sig. Thiotharti decani. sig. Alberici praepositi. sig. Richberti sacrarii. † Palderiti portarii. † Hartmanni cellararii. † Otine camerarii. Signa et aliorum testium, qui ibi praesentes aderant. sig. Thioterich. † Kerbret. † Adalhuge. † Griffo. Heimo. † Alto. † Thiotmar. † Kerwic. † Herilo. † Wipret. † Uto. † Engilger. Hadepret. † Remming. † Libo. Ego itaque Eccho indignus monachus in vicem Ludeberti presbiteri atque monachi scribsi et subscribsi Notavi diem V fer., VI kal. iun anno XXXIIII Hludowici regis, sub Karolo principe.