Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 576

Der königliche Vassall Witpert vertauscht an Abt Hartmot zwei Hufen zu Feldbach gegen fünf Hufen zu Rickenbach und eine zu Fägswil.
Datierung: 878 12 03
Ausstellungsort: Zürich

Omne namque, quod inter partes diversas sanis diffinitum fuerit consiliis, propter iurgia devitanda subsequentia conscriptionis vinculo firmare necessarium est Convenit igitur Witpertum domni regis vassallum cum Hartmot o coenobii sancti Galli abbate suoque advocato Heitar cum licentia domni regis Hludowici, ut firmitates pari ratione conscriptas sui perpetrarent concambii, sicut et fecerunt Dedit namque memoratus Witpertus domni regis vassallus in pago, qui dicitur Zurichgauge, et in loco Velebach nuncupato II hobas et casas cum curtis caeterisque aedificiis atque unam silvulam ad eundem locum pertinentem necnon et piscationis usum illius laci, qui supradicto loco contiguus fore videtur, de suo beneficio Et accepit a supra nominato abbate ex parte monasterii sancti Galli in eodem pago et in loco Richanbach nominato V hobas de terra arabili et casas cum curtis caeterisque aedificiis atque cum silvaticis marchis ad easdem pertinentibus, et in alio loco, qui dicitur Vagineswilare, I hobam plenam de terra culta; ea videlicet ratione, ut utraque pars accepti ius concambii perpetuis deinceps temporibus inconvulsum et inviolabile absque ullius inquietudine vel repetitione possideat Praesens ergo concambii carta ex utraque parte omni tempore firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum in curte regia Zurich, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Witperti, qui hoc concambium perpetravit. sig. Williheri. † Reginbert. † Oazo. † Adalbert. † Erchanbert. † Wolfhart. † Plidker. † Paldine. † Paldolt. † Anno. † Azzo. † Cozram. Ego itaque Rifine indignus monachus atque subdiaconus ad vicem Folchardi praepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, III non. decemb anno XXXVII Hludowici regis, sub Humfrido comite.