Abt Hartmot verleiht an Erlebald für den von ihm an Sanct Gallen geschenkten Besitz zu Uffhausen, Merzhausen, Witrach und Wittnau den ausbedungenen Klosterbesitz zu Mengen.
Dating: 873 (874) 11 16 (15)
Place of Composition: Wolfenweiler
Christi favente gratia Hartmotus abba monasterii sancti Galli. Dum plurimis cognitum sit, qualiter Erlebaldus de Prisicauge omnes res proprietatis suae, quas habebat in Ufhusun et in Merishusa marcha et in Witracho marcha et in Witunouva marcha, tam marchis, quam aedificiis, excepta domo salica, curtilibus, terris, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, omnia ex integro pro remedio animae suae nobis tradidit; in ea ratione, ut nos easdem res statim habeamus et ex illis faciamus quicquid voluerimus et ille a nobis accipiat in beneficium tempus vitae suae quod habemus in Maingas, excepta salica terra nisi IIII iugera ex ipsa; post illius vero obitum easdem res cum omni laboratu, qui in illis tunc apparet, redeant ad nos in aevum possidendae Actum in villa Wolvinwilare nuncupata publice, praesentibus multis. Signum Hartmoti abbatis et advocati sui Totonis, qui hanc precariam fieri iussit. sig. Theotharti decani. sig. Albrici praepositi. sig. Paldrici portarii. sig. Rihperti sacratarii. sig. Hartmanni cellerarii. Signa aliorum testium. Waltheri. Benedict. Lantfrid. Hiltrat. Kerbold. Reginger. Lantpret. Isanpret. Madalpret. Cozpret. Ruadthram. Cotapret. Ruadolf. Perhtrih. Hartpret. Ego itaque Albrih indignus presbiter rogatus scripsi et subscripsi Notavi die lunae, XVI kal. decemb anno XXXV Hludowici piissimi regis, sub Karolo principe.