Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 574

Erlebald schenkt seinen Besitz zu Merzhausen, Witrach und Wittnau, mit Ausnahme eines Hauses , an Sanct Gallen und erhält dagegen den Klosterbesitz zu Mengen, mit Ausnahme der Herrenhufe, von dieser nur vier Jucharte.
Datierung: 873 (874) 11 16 (15)
Ausstellungsort: Wolfenweiler

Ego in Dei nomine Erlebald trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo Hartmotus abba preesse videtur, quicquid hodierna die proprietatis habere dinoscor in pago Prisicauge in locis subter nominatis: id est in Merishusa marcha et in Witracho marcha et in Witunouva marcha, omnia ex integro trado atque transfundo ad praefatum monasterium, tam aedificiis, excepta una domo, quam curtilibus, terris, pratis, silvis, vineis, aquis aquarumque decursibus sub ea ratione, ut a praesenti die eiusdem monasterii rectores easdem res habeant et exinde faciant quicquid voluerint et ego ab eis recipiam illud, quod habent in Maingas, excepta terra salica, et ex ipsa salica terra IIII iugera usque ad tempus vitae meae post meum obitum easdem res cum omnibus, quae in ipsa elaborata sunt die, ad se recipiant perpetim possidendas Nullus praesentem cartulam traditionis a me libenter factam violare aut inrumpere praesumat sed firma et stabilis omni tempore permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Wolvinwilare publice, praesentibus istis Signum Erlebaldi auctoris huius cartulae. sig. Waltheri. † Benedict. † Lantfrid. † Hiltrat. Kerbald. † Reginger. † Lantpret. † Isanpret. † Madalpret. † Cozpret. † Ruadram. † Cotapret. † Ruadolf. † Perhtrich. † Hartpret. Ego itaque Albrih indignus presbiter rogatus scripsi et subscripsi Notavi die lunae, XVI kal. dec anno XXXV Hludowici regis, sub Karolo principe.