Jermo und Wolfdrut übertragen ihren Besitz zu Madetswil an Sanct Gallen.
Datierung: 841 - 872
Ausstellungsort: Egg
Sacrosanctum monasterium, que est constructa in onore sancte Galli confessoris, ubi Crimoldus abbas preesse videtur ego in Dei nomine iermo et Wolfdrut. Complacuit nobis in animos nostros, ut omnes res nostras tradimus atque transfundimus ad monasterium sancti Galli ad locum predictum, id est in villa nuncupante Madalolteswilare, quicquid in ipsa marcha vel in ipsa fine habemus, hoc est in pago Turgogensi et in villa supra nominata tam terris, quam campis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, omnia denominata ad locum sanctum iam denominatum damus atque concedimus in ea vero racione, ut quamdiu vixerimus annis singulis censum inde solvamus, hoc est IIII denarios. Post quoque nostrum discessum legitima agnicio nostra ipsam rem cum eodem censu de tempore in temporem possideant Hanc namque tradicionem viri religiosi Crimoldus abbas et decanus Hartmuot et vocatus eorum Ruodpertus coram plurimo populo receperunt Si quis hanc tradicionem inrumpere conaverit tunc sit culpabilis ad fiscum auri uncias tres, argenti pondere quinque coactus exsolvat hec enim cartula firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum in Ecca coram presentibus in publico mallo Signus iermo et Wolfdrut, qui hanc cartulam scribere rogaverunt. sig. Wolfharti. sig. Amalrihc. sig. Lantolt. † Posso. Adalpret. Ruodpreht. Cunzo. Plidker. Erchanpreht. Hiltibolt. Paldolt. Waltere. Uozo. Perethart. Harpreht. Anno quadragesimo septimo regnante Ludvico rege, sub Keroldo comiti, ego Paldene indignus presbiter scripsi et subscripsi Notavi die lunis, VIII kal. april