Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 566

Abt Crimold verleiht an Jermo und Wolfdrut den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Madetswil gegen Zins.
Datierung: 841 - 872
Ausstellungsort: Egg

Sacrosancte monasterium, quae est constructa in onore sancte Galli confessoris, ubi pastor Crimoldus monasterii preesse videtur, et quia non est incognitum, quod vos iermo et Wolfdrut omnes res vestras ad monasterium sancti Galli condonastis, id est in villa nuncupante Madalolteswilare quicquid in ipsa marcha vel in ipsa fine habuistis, tam terris, quam campis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, ad locum sanctum tradidistis Tunc fuit postea vestra peticio et nostra benivolencia, ut ipsas res, quod tradidistis, vobis per precariam prestaremus quod ego Crimoldus cum advocato meo Ruodperto, quod et ita feci in ea vero racione, ut quamdiu vixeritis, annis singulis censum inde solvatis, id est quatuor denarios. Post quoque vestrum discessum legitima agnicio vestra ipsam rem cum eodem censu de tempore in temporem possideant tempus vite eorum et procreacio eorum Facta precaria quasi per quingennium renovata. Actum in Ecca coram presentibus in publico mallo, quorum hic signacula contenuntur Signum Crimoldi abbatis et Hartmoti decani cum Ruodperto vocato eorum, qui hanc precariam fieri et scribere iusserunt. sig. Wolfhart. sig. Amalrihc. Lantolt. Posso. Adalpreht. Ruodpreht. Cunzo. Plidker. Erchanpreht. Hiltibold. Paldolt. Waltere. Uozo. Perethart. Harpreht. Uoto. Anno quadragesimo septimo regnante Ludvico rege, sub Keroldo comiti, et Amalrici centurioni, ego Paldene indignus presbiter scripsi, notavi die lunis, VIII kal. aprilis