Perhtger schenkt Besitz in der Mark Sassau und Auswil an Sanct Gallen.
Datierung: 841 - 872
Ego Perhtger pertractans qualiter animae meae parentumque meorum terrena distribuens requiem aeternam adquirerem manu potestativa trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, ubi modo venerabilis Grimaldus abba praeesse dinoscitur, quicquid proprietatis hodierna die videor habere in locis subnominatis, id est in Sazouarromarcha et in Ouvistwilare, ergo inter Rorbach et Huttiwilare, duas partes viciniores supradicto rivulo Rorbach similiter trado ad supradictum monasterium, excepta tertia parte propiore Huttiwilare, quam mihi procreationique meae segregavi, a minore quoque fluvio nomine Rota, quae iuxta Cundolteswilare fluit, usque ad abietem, in qua ego ipse signum termini publice imposui, et sicut altera quoque Rota in Langatun vergit usque ad fagum Adalgozi superius sitam et ab ipsa fago Adalgozi usque ad summitates stagnorum, quae ad Sazouva vergunt, istiusque loci marcham, quae me contingit et quae ad supradicta loca pertinet, usque ad Eschibach, perpetua traditione cum omni integritate ad praefatum locum delego ea quippe ratione, ut cuncta, quae supra memoratis finibus comprehensa sunt, mox tam agris, campis, pratis, viis, quam silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, quicquid dici vel nominari potest, ad saepe suprascriptum monasterium cum tota redintegratione revertantur, perpetualiter absque ullius contradictione possidenda Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse, quod absit, ut ullus coheredum meorum contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit, conatus sui privetur aeffectu primitusque iram Dei incurrat et ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in Rorbach, ubi eclesia constructa est, publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Perhtgeri, qui hanc traditionem perpetravit.