Oterihc überträgt seinen Besitz zu Otirichisreoth an Sanct Gallen.
Datierung: 870 (869) 02 17 24 (18 25)
Ausstellungsort: Ostrumloh
In Dei nomine Ego Oterihc cogitans pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli simul cum coniuge mea quicquid habere ac possidere dinoscor in loco, qui dicitur Otirichisreoth, agris, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus et quicquid dici aut nominari potest ea videlicet ratione, ut ego eas ipsas res ad me recipiens censum annis singulis exinde persolvam, id est II denarios. Similiter et mea omnis procreatio in eodem censu post obitum meum prefatas res eternaliter possideat. Si autem ab ipso monasterio aliquod territorium in causa benefitii accepero, tunc ipse census in quantum possit augeatur. Iste tamen suprascriptus census ideo a me et a posteris meis datur, ut familiaritatem et communionem in ceteris sancti Galli locis in pascuis, in viis, silvis aliisque utilitatibus nobis necessariis habere possimus Si quis vero, quod fieri non spero, aut ego ipse aut ulla alia opposita persona hanc cartam traditionis malo inrumpere conaverit modulo, irrita sit eius presumptio et ad aerarium regis auri untias III et argenti pondera V invitus persolvat haec autem traditionis cartula intemerata ac firma in aevum perduret Actum in loco, qui dicitur Ostrunloh publice, presentibus istis, quorum hic signa notantur Signum Oterici, qui hanc traditionis cartulam fieri rogavit. † Hunolt. Thiotolt. Ehso. Kisilolt. Engilbold. Wazo. Wolfleit. Paldinc. Reginger. Wano. Ego itaque Liuto indignus monachus in vice Palderici prepositi scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, kal. mart anno XXX Hludowici regis, sub comite Cozberto.