Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 548

Landeloh überträgt seinen Besitz zu Affoltern, W(e)iningen, Dällikon, Buchs und Regensdorf an Sanct Gallen.
Datierung: 870 02 08
Ausstellungsort: Höngg

Ego in Dei nomine Landeloh perpendens fragilitatis incertitudinem res, quas priores mei Richpold et Puobo ad monasterium sancti Galli tradiderunt et sibi et successoribus suis sub censu quatuor solidorum pacti sunt possidendas, easdem ergo res ego Landeloh a rectoribus ipsius monasterii adquirens iterum potestativa manu ad monasterium sancti Galli contradidi hoc est in Affaltrahe, in Winingon, in Tellinghovon, in Pusaha et in Reganesdorf, quae sita sunt in pago Durgeuve vel, ut nunc dicitur, Zurichgeuve ea videlicet ratione haec omnia tradens, ut quousque ego vixero easdem res sub censu unius solidi possidere debeam similiter et mater mea, si mihi superstes fuerit effecta; illa vero defuncta omnia supradicta loca absque ullius contradictione ad monasterium redeant in aevum possidenda, hoc tantum observato, ut nulli in beneficium praestentur, sed in usus fratrum ibidem Deo servientium redigantur; et mancipia, quae tunc post mortem meam vel matris meae in supradictis locis, seu infra curtem sive in hobis fuerint inventa, in ius monasterii revocentur Si quis vero huic cartae contradictor emerserit quae in lege Alemannorum continentur ad aerarium regis persolvat et haec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Hoinga, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Landelohi et advocati eius Oadalhardi, qui hanc traditionem perpetraverunt. sig. Ruocharii. † Herebreht. † Wolfhere. † Perichker. † Landolt. † Heitar. † Adalbreht. † Adalbern. † Otto. † Plidker. † Erchanbreht. † Heitar. † Waldhere. † Thiotpold. † Reginbreht. † Goldine. † Landold. † Reginger. † Egino. † Wolfhere. † Wolfhart. † Ratker. † Hupreht. † Waning. † Cozhelm. † Adalhelm. † Oadal. † Undolf. Ego itaque Notker scripsi et subscripsi Notavi diem quartam feriam annum XXX regni Hludowici, sub Ruodolfo comite, VI id. febr