Abt Grimald verleiht an Hartpert den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zwischen Blidolohesbah und Hieccho gegen Zins.
Datierung: 869 07 10
Ausstellungsort: Turbenthal
Christi favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit nobis una cum consensu fratrum et advocati nostri Amalongi ut res, quas Hartpertus ad sanctum Gallum tradidit, ei per hanc precariam prestaremus, quod et ita fecimus Tradidit enim predictus homo partem proprietatis suae, que sita est in pago Turgaugensi et inter haec loca, quae dicuntur Blidolohesbah et Hieccho, quicquid in illo saltu conprehensum habuit, qui adiacet flumini, quod nominatum est Tossa, excepto Hurnomarcho, ad predictum monasterium traditum esse voluit; ea videlicet ratione, ut Hartpertus statim illud ad se recipiat censumque inde annis singulis, id est unum denarium in quocumque pretio potuerit persolvat, heres quoque illius legitimus, id est masculus, sub eodem censu possideat, et deinceps eius legitimi heredes de masculino genere procreati sub eodem censu possideant. Quod si eundem censum minorare vel aliorsum vertere voluerint, statim predictae res pleniter ad prefatum monasterium redeant in aevum possidendae Actum in Turbatun, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Amalungi, qui hanc precariam fieri voluerunt. sig. Hartmoti decani. sig. Folchardi praepositi. sig. Waltharii sacratarii. sig. Albarici cellararii. sig. Palderici portarii. sig. Iriphingi hospitarii. sig. Hartmanni kamerarii et ceterorum testium. Signum ipsius Hartperti, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Reginbreht. sig. Irinc. sig. Perenhart. sig. Sindpreht. sig. Hiltipreht. sig. Kebehart. sig. Erchembold. sig. Erchanger. sig. Peringer. sig. Rumolt. sig. Cundhere. sig. Uadalbreht. sig. Semunt. sig. Pizzo. sig. Sindhere. sig. item Irinc. sig. item Perenhart. sig. Perohlant. sig. Folcherat. Ego itaque Rifine indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VI id. iul anno XXVIIII Hludowici regis, sub Adalberto comite.