Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 546

Hillibret schenkt seinen Besitz zu Hausen unter bestimmten Bedingungen an Sanct Gallen.
Datierung: 869 (870) 06 03 (02)

Ego Hiltibret trado ad monasterium sancti Galli quicquid proprietatis in Zurichgeuve in loco, qui et in Huson dicitur, hereditario iure possideo ea ratione, ut ego ad ipsum monasterium vadam et ibidem dies vitae meae ducam, et omnis mea proprietas statim ad idem monasterium revertatur in aevum possidenda, et filiabus filiae meae Liutsindae et Engilsindae XXXIII iugera in Turbattale ab ipso monasterio sub censu IIII denariorum dentur, ut ipsae et legitima eorum procreatio ea in evum possideant. Hoc autem notum esse posteris volo, quod ipsae neptes meae postea sua sponte per manum patris sui Elelandi eadem XXX tria iugera ad monasterium reddiderunt, quinque tantum ex eis sibi reservatis, de quibus etiam ipsae et posteritas earum unum modium de grano in censum reddere voluerunt, et pro ipsis XXVIII iugeris ab ipso monasterio eis in pretium XL solidi redditi sunt, ut nequaquam ultra vel in eis aliquid iustae potestatis vel interpellationis habeant, nisi tantum illis quinque, quae ex his, ut supradictum est, sequestrarunt. Datum est quoque eis unum iugerum de eodem monasterio, ut de his VI ipsum unum solvant, quem praediximus modium, ut sine peccato fiat, et tamen de memoria non recedat Haec ergo traditio mea et haec conventio inter neptes meas et ipsius monasterii rectores firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Richonbach publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Elelandi et filiarum eius, qui de ipsis rebus, quas eis Hildebret de ipso monasterio adquisivit, hanc venditionem et conventionem perpetraverunt. Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Amalungi et aliorum testium. † Linco. † Adalbret. † Erchanbret. † Paldolt. † Hadabret. † Cozolt. † Winidhere. † Anzo. † Erchanbold. † Waldhere. † Pato. † Reginbold. † Wito. † Ruodho. † Lantpret. † Adalbret. † Woffo. † Aldabret. † Thancpret. † Reginker. † Pato. † Reginbret. Ego itaque Notker vice Folchardi praepositi scripsi et subscripsi Notavi diem sextam feriam, IIII non. iun anno XXVIIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.